[Traduzione] Un agguato al re Eumene

« Older   Newer »
 
  Share  
.
  1. |Bill
     
    .

    User deleted


    Primus semitam ingressus est Pantaleon,Aetoliae princeps, cum quo Eumenes rex
    sermonem instituerat. Tum insidiatores exorti saxa ingentia duo devolunt, quorum
    altero caput ictum est regi,altero humerus; sopitusque ex semita proclivi ruit in declive.
    Et ceteri quidem etiam amicorum et satellitum, postquam eum cadentem viderunt,
    diffugiunt. Pantaleon constanter impavidus mansit regem protecturus.
    Latrones,quamquam brevi circuitu maceriae decurrere poterant et saucium conficere,
    tamen putantes rem iam perfectem esse, in iugum Parnassi refugerunt. Et eocursu
    excesserunt ut nemo insequentium consequi eos posser. Ad corpus regis primo amici
    deinde satellites et servi concurrerunt, tollentes eum sipitum vulnere ac nihil
    sentientem. Regem vivere taman ex calore et spiritu remanente in preacordiis senserunt;eum victurum esse exigua ac prope nulla spes erat.
     
    Top
    .
0 replies since 15/5/2009, 20:53   227 views
  Share  
.