[Traduzione] Un dolore senza conforto

Turpe esse existimo me toleranter non ferre casum meum, sed opprimor interdum et vix resisto dolori,

« Older   Newer »
 
  Share  
.
  1. |Bill
     
    .

    User deleted


    Turpe esse existimo me toleranter non ferre casum meum, sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solacia deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, in simili fortuna non defuerunt. Nam et Q. Maximus, qui filium consularem, clarum virum et magnis rebus gestis, amisit, et L.paulus, qui duos filios septem diebus (amisit), et M.Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt, ut eorum luctum ipsorum consolaretur dignitas ea, quam ex re publica consequebantur. Mihi, amissis ornamentis, quae maximis laboribus adeptus eram, unum manebat illud solacium, quod ereptum est. Non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae; nihil in foro agere libebat;
    adspicere curiam non poteram; existimabam me omnes et indutriae meae fructus et fortunae perdidisse. Sed, cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communia, habebam quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnes curas doloresque deponerem.
    Nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa, quae consanuisse videbantur, recrudescunt.
     
    Top
    .
0 replies since 18/1/2009, 18:06   371 views
  Share  
.